1. et convertit me ad portam domus et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquæ autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris

2. et eduxit me per viam portæ aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quæ respiciebat ad orientem et ecce aquæ redundantes a latere dextro

3. cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos

4. rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua

5. et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquæ profundæ torrentis qui non potest transvadari

6. et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis

7. cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte

8. et ait ad me aquæ istæ quæ egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquæ

9. et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquæ istæ et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens

10. vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimæ species erunt piscium ejus sicut pisces maris magni multitudinis nimiæ

11. in litoribus autem ejus et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur

12. et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus ejus per singulos menses adferet primitiva quia aquæ ejus de sanctuario egredientur et erunt fructus ejus in cibum et folia ejus ad medicinam

13. hæc dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël quia Joseph duplicem funiculum habet

14. possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem

15. hic est autem terminus terræ ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada

16. Emath Berotha Sabarim quæ est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quæ est juxta terminos Auran

17. et erit terminus a mari usque ad atrium Ænon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis

18. porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terræ Israël Jordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem

19. plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis

20. et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath hæc est plaga maris

21. et dividetis terram istam vobis per tribus Israël

22. et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël

23. in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus



Livros sugeridos


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.