1. cumque cœperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum

2. et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum

3. et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum

4. sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis

5. viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt viginti gazofilacia

6. et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israël

7. principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem juxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem

8. de terra erit ei possessio in Israël et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum

9. hæc dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israël iniquitatem et rapinas intermittite et judicium et justitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus

10. statera justa et œphi justum et batus justus erit vobis

11. œphi et batus æqualia et unius mensuræ erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori œphi juxta mensuram chori erit æqua libratio eorum

12. siclus autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam facient

13. et hæc sunt primitiæ quas tolletis sextam partem œphi de choro frumenti et sextam partem œphi de choro hordei

14. mensura quoque olei batus olei decima pars chori est et decem bati chorum faciunt quia decem bati implent chorum

15. et arietem unum de grege ducentorum de his quæ nutriunt Israël in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis ait Dominus Deus

16. omnis populus terræ tenebitur primitiis his principi in Israël

17. et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israël ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israël

18. hæc dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium

19. et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portæ atrii interioris

20. et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo

21. in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschæ sollemnitas septem diebus azyma comedentur

22. et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terræ vitulum pro peccato

23. et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie

24. et sacrificium œphi per vitulum et œphi per arietem faciet et olei hin per singula œphi

25. septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo



Livros sugeridos


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.