1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog principem capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo

3. et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal

4. et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium

5. Persæ Æthiopes et Lybies cum eis omnes scutati et galeati

6. Gomer et universa agmina ejus domus Thogorma latera aquilonis et totum robur ejus populique multi tecum

7. præpara et instrue te et omnem multitudinem tuam quæ coacervata est ad te et esto eis in præceptum

8. post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israël qui fuerunt deserti jugiter hæc de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi

9. ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum

10. hæc dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam

11. et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad quiescentes habitantesque secure omnes habitant sine muro vectes et portæ non sunt eis

12. ut diripias spolia et invadas prædam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ

13. Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones ejus dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas

14. propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog hæc dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israël confidenter scies

15. et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi cœtus magnus et exercitus vehemens

16. et ascendes super populum meum Israël quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog

17. hæc dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos

18. et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israël ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo

19. et in zelo meo in igne iræ meæ locutus sum quia in die illa erit commotio magna super terram Israël

20. et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres cæli et bestiæ agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terræ et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet

21. et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur

22. et judicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum ejus et super populos multos qui sunt cum eo

23. et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.