1. et factum est verbum Domini ad me dicens

2. fili hominis propheta et dic hæc dicit Dominus Deus ululate væ væ diei

3. quia juxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit

4. et veniet gladius in Ægyptum et erit pavor in Æthiopia cum ceciderint vulnerati in Ægypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta ejus

5. Æthiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum vulgus et Chub et filii terræ fœderis cum eis gladio cadent

6. hæc dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Ægyptum et destruetur superbia imperii ejus a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum

7. et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt

8. et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Ægyptum et adtriti fuerint omnes auxiliatores ejus

9. in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam et erit pavor in eis in die Ægypti quia absque dubio veniet

10. hæc dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Ægypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis

11. ipse et populus ejus cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Ægyptum et implebunt terram interfectis

12. et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem ejus in manu alienorum ego Dominus locutus sum

13. hæc dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Ægypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Ægypti

14. et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam judicia in Alexandriam

15. et effundam indignationem meam super Pelusium robur Ægypti et interficiam multitudinem Alexandriæ

16. et dabo ignem in Ægypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiæ cotidianæ

17. juvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsæ captivæ ducentur

18. et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Ægypti et defecerit in ea superbia potentiæ ejus ipsam nubes operiet filiæ autem ejus in captivitatem ducentur

19. et faciam judicia in Ægypto et scient quia ego Dominus

20. et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens

21. fili hominis brachium Pharao regis Ægypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium

22. propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Ægypti et comminuam brachium ejus forte sed confractum et deiciam gladium de manu ejus

23. et dispergam Ægyptum in gentibus et ventilabo eos in terris

24. et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu ejus et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie ejus

25. et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Ægypti

26. et dispergam Ægyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego Dominus



Livros sugeridos


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.