1. in anno decimo in decimo mense undecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens

2. fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem Ægypti et prophetabis de eo et de Ægypto universa

3. loquere et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Ægypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum

4. et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum et universi pisces tui squamis tuis adherebunt

5. et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui super faciem terræ cades non colligeris neque congregaberis bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum

6. et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus pro eo quod fuisti baculus harundineus domui Israël

7. quando adprehenderunt te manu et confractus es et lacerasti omnem umerum eorum et innitentibus eis super te comminutus es et dissolvisti omnes renes eorum

8. propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego adducam super te gladium et interficiam de te hominem et jumentum

9. et erit terra Ægypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci

10. idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Ægypti in solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ

11. non pertransibit eam pes hominis neque pes jumenti gradietur in ea et non habitabitur quadraginta annis

12. daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum et civitates ejus in medio urbium subversarum erunt desolatæ quadraginta annis et dispergam Ægyptios in nationes et ventilabo eos in terras

13. quia hæc dicit Dominus Deus post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerunt

14. et reducam captivitatem Ægypti et conlocabo eos in terra Fatures in terra nativitatis suæ et erunt ibi in regnum humile

15. inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes et inminuam eos ne imperent gentibus

16. neque erunt ultra domui Israël in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus

17. et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens

18. fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum omne caput decalvatum et omnis umerus depilatus est et merces non est reddita ei neque exercitui ejus de Tyro pro servitute qua servivit mihi adversum eam

19. propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti et accipiet multitudinem ejus et deprædabitur manubias ejus et diripiet spolia ejus et erit merces exercitui illius

20. et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus

21. in die illo pullulabit cornu domui Israël et tibi dabo apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus



Livros sugeridos


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.