1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis dic principi Tyri hæc dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei

3. ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te

4. in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis

5. in multitudine sapientiæ tuæ et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo

6. propterea hæc dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei

7. idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ et polluent decorem tuum

8. interficient et detrahent te et morieris interitu occisorum in corde maris

9. numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te

10. morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus

11. et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum super regem Tyri

12. et dices ei hæc dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore

13. in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et jaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es præparata sunt

14. tu cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei in medio lapidum ignitorum ambulasti

15. perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ donec inventa est iniquitas in te

16. in multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti et ejeci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum

17. elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram projeci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te

18. in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuæ polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te

19. omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te nihili factus es et non eris in perpetuum

20. et factus est sermo Domini ad me dicens

21. fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea

22. et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero in ea judicia et sanctificatus fuero in ea

23. et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis ejus et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum et scient quia ego Dominus

24. et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus

25. hæc dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Jacob

26. et habitabunt in ea securi et ædificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum



Livros sugeridos


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.