1. et factum est verbum Domini ad me dicens

2. tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum

3. et dices Tyro quæ habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas hæc dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum

4. et in corde maris sita finitimi tui qui te ædificaverunt impleverunt decorem tuum

5. abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum

6. quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et prætoriola de insulis Italiæ

7. byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum

8. habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui

9. senes Bibli et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ omnes naves maris et nautæ earum fuerunt in populo negotiationis tuæ

10. Persæ et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo

11. filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam

12. Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas

13. Græcia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa ærea adduxerunt populo tuo

14. de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum

15. filii Dadan negotiatores tui insulæ multæ negotiatio manus tuæ dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo

16. Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo

17. Juda et terra Israël ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis

18. Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi

19. Dan et Græcia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua

20. Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum

21. Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuæ cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui

22. venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo

23. Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui

24. ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quæ obvolutæ et adstrictæ erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis

25. naves maris principes tuæ in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris

26. in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris

27. divitiæ tuæ et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautæ tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo præerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quæ est in medio tui cadent in corde maris in die ruinæ tuæ

28. a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes

29. et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt

30. et hejulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur

31. et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animæ ploratu amarissimo

32. et adsument super te carmen lugubre et plangent te quæ est ut Tyrus quæ obmutuit in medio maris

33. quæ in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terræ

34. nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuæ et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui ceciderunt

35. universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus

36. negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.