1. et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractæ sunt portæ populorum conversa est ad me implebor deserta est

3. propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans

4. et dissipabunt muros Tyri et destruent turres ejus et radam pulverem ejus de ea et dabo eam in limpidissimam petram

5. siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus

6. filiæ quoque ejus quæ sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus

7. quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et cœtu populoque magno

8. filias tuas quæ sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum

9. et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua

10. inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatæ

11. ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio cædet et statuæ tuæ nobiles in terram corruent

12. vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas præclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent

13. et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius

14. et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec ædificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus

15. hæc dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinæ tuæ et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulæ

16. et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur

17. et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quæ habitas in mari urbs inclita quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi

18. nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insulæ in mari eo quod nullus egrediatur ex te

19. quia hæc dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quæ non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquæ multæ

20. et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium

21. in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus



Livros sugeridos


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.