1. et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens

2. fili hominis scribe tibi nomen diei hujus in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie

3. et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam

4. congere frusta ejus in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena

5. pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio ejus et discocta sunt ossa illius in medio ejus

6. propterea hæc dicit Dominus Deus væ civitati sanguinum ollæ cujus rubigo in ea est et rubigo ejus non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors

7. sanguis enim ejus in medio ejus est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere

8. ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam ne operiretur

9. propterea hæc dicit Dominus Deus væ civitati sanguinum cujus ego grandem faciam pyram

10. congere ossa quæ igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent

11. pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat æs ejus et confletur in medio ejus inquinamentum ejus et consumatur rubigo ejus

12. multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo ejus neque per ignem

13. inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te

14. ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor juxta vias tuas et juxta adinventiones tuas judicavi te dicit Dominus

15. et factum est verbum Domini ad me dicens

16. fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimæ tuæ

17. ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes

18. locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut præceperat mihi

19. et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis

20. et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens

21. loquere domui Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiæ quas reliquistis gladio cadent

22. et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis

23. coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum

24. eritque Hiezecihel vobis in portentum juxta omnia quæ fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus

25. et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animæ eorum filios et filias eorum

26. in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi

27. in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus



Livros sugeridos


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.