1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt

3. et fornicatæ sunt in Ægypto in adulescentia sua fornicatæ sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractæ sunt mammæ pubertatis earum

4. nomina autem earum Oolla major et Ooliba soror ejus et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba

5. fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes

6. vestitos hyacintho principes et magistratus juvenes cupidinis universos equites ascensores equorum

7. et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est

8. insuper et fornicationes suas quas habuerat in Ægypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia ejus et illi confregerant ubera pubertatis ejus et effuderant fornicationem suam super eam

9. propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem

10. ipsi discoperuerunt ignominiam ejus filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factæ sunt famosæ mulieres et judicia perpetrarunt in ea

11. quod cum vidisset soror ejus Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ

12. ad filios Assyriorum præbuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia

13. et vidi quod polluta esset via una ambarum

14. et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos in pariete imagines Chaldeorum expressas coloribus

15. et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terræque Chaldeorum in qua orti sunt

16. et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldeam

17. cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est anima ejus ab illis

18. denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore ejus

19. multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiæ suæ quibus fornicata est in terra Ægypti

20. et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum

21. et visitasti scelus adulescentiæ tuæ quando subacta sunt in Ægypto ubera tua et confractæ mammæ pubertatis tuæ

22. propterea Ooliba hæc dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu

23. filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum juvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum

24. et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis judicium et judicabunt te judiciis suis

25. et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas præcident et quæ remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni

26. et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriæ tuæ

27. et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Ægypti nec levabis oculos tuos ad eos et Ægypti non recordaberis amplius

28. quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua

29. et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuæ

30. fecerunt hæc tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum

31. in via sororis tuæ ambulasti et dabo calicem ejus in manu tua

32. hæc dicit Dominus Deus calicem sororis tuæ bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quæ es capacissima

33. ebrietate et dolore repleberis calice mæroris et tristitiæ calice sororis tuæ Samariæ

34. et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta ejus devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus

35. propterea hæc dicit Dominus Deus quia oblita es mei et projecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas

36. et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid judicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum

37. quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatæ sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum

38. sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt

39. cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam hæc fecerunt in medio domus meæ

40. miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri

41. sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam

42. et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum

43. et dixi ei quæ adtrita est in adulteriis nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc

44. et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias

45. viri ergo justi sunt hii judicabunt eas judicio adulterarum et judicio effundentium sanguinem quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum

46. hæc enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam

47. et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent

48. et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum

49. et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus



Livros sugeridos


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.