1. et factum est verbum Domini ad me dicens

2. et tu fili hominis num judicas num judicas civitatem sanguinum

3. et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hæc dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus ejus et quæ fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur

4. in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quæ fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris

5. quæ juxta sunt et quæ procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis interitu

6. ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem

7. patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te

8. sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis

9. viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui

10. verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatæ humiliaverunt in te

11. et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te

12. munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus

13. ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui

14. numquid sustinebit cor tuum aut prævalebunt manus tuæ in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam

15. et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a te

16. et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus

17. et factum est verbum Domini ad me dicens

18. fili hominis versa est mihi domus Israël in scoriam omnes isti æs et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt

19. propterea hæc dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem

20. congregatione argenti et æris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos

21. et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio ejus

22. ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio ejus et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos

23. et factum est verbum Domini ad me dicens

24. fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris

25. coniuratio prophetarum in medio ejus sicut leo rugiens capiensque prædam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas ejus multiplicaverunt in medio illius

26. sacerdotes ejus contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum

27. principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra

28. prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes hæc dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus

29. populi terræ calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque judicio

30. et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni

31. et effudi super eos indignationem meam in igne iræ meæ consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus



Livros sugeridos


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.