1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israël

3. et dices terræ Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te justum et impium

4. pro eo autem quod occidi in te justum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem

5. ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem

6. et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis

7. cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universæ manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquæ ecce venit et fiet ait Dominus Deus

8. et factus est sermo Domini ad me dicens

9. fili hominis propheta et dices hæc dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus

10. ut cædat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum

11. et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis

12. clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur

13. quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus

14. tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnæ qui obstupescere eos facit

15. et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad cædem

16. exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuæ est appetitus

17. quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum

18. et factus est sermo Domini ad me dicens

19. et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viæ civitatis coniciet

20. viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Judam in Hierusalem munitissimam

21. stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quærens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit

22. ad dextram ejus facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in cæde ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut ædificet munitiones

23. eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum

24. idcirco hæc dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ et revelastis prævaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini

25. tu autem profane impie dux Israël cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita

26. hæc dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hæc est quæ humilem sublevavit et sublimem humiliavit

27. iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cujus est judicium et tradam ei

28. et tu fili hominis propheta et dic hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas

29. cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita

30. revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuæ judicabo te

31. et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum

32. igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terræ oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum



Livros sugeridos


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.