1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt

3. vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola hæc in proverbium in Israël

4. ecce omnes animæ meæ sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quæ peccaverit ipsa morietur

5. et vir si fuerit justus et fecerit judicium et justitiam

6. in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit

7. et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

8. ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam judicium verum fecerit inter virum et virum

9. in præceptis meis ambulaverit et judicia mea custodierit ut faciat veritatem hic justus est vita vivet ait Dominus Deus

10. quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis

11. et hæc quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem

12. egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem

13. ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda hæc fecerit morte morietur sanguis ejus in ipso erit

14. quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit timuerit et non fecerit simile eis

15. super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël et uxorem proximi sui non violaverit

16. et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

17. a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit judicia mea fecerit in præceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet

18. pater ejus quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua

19. et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet

20. anima quæ peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii justitia justi super eum erit et impietas impii erit super eum

21. si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur

22. omnium iniquitatum ejus quas operatus est non recordabor in justitia sua quam operatus est vivet

23. numquid voluntatis meæ est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat

24. si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur

25. et dixistis non est æqua via Domini audite domus Israël numquid via mea non est æqua et non magis viæ vestræ pravæ sunt

26. cum enim averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur

27. et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit judicium et justitiam ipse animam suam vivificabit

28. considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur

29. et dicunt filii Israël non est æqua via Domini numquid viæ meæ non sunt æquæ domus Israël et non magis viæ vestræ pravæ

30. idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo domus Israël ait Dominus Deus convertimini et agite pænitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas

31. proicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israël

32. quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite





“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina