1. et venerunt ad me viri seniorum Israël et sederunt coram me

2. et factus est sermo Domini ad me dicens

3. fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam numquid interrogatus respondebo eis

4. propter hoc loquere eis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus homo homo de domo Israël qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum

5. ut capiatur domus Israël in corde suo quo recesserunt a me in cunctis idolis suis

6. propterea dic ad domum Israël hæc dicit Dominus Deus convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras

7. quia homo homo de domo Israël et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me

8. et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus

9. et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israël

10. et portabunt iniquitatem suam juxta iniquitatem interrogantis sic iniquitas prophetæ erit

11. ut non erret ultra domus Israël a me neque polluatur in universis prævaricationibus suis sed sit mihi in populum et ego sim eis in Deum ait Dominus exercituum

12. et factus est sermo Domini ad me dicens

13. fili hominis terra cum peccaverit mihi ut prævaricetur prævaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis ejus et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et jumentum

14. et si fuerint tres viri isti in medio ejus Nœ Danihel et Job ipsi justitia sua liberabunt animas suas ait Dominus exercituum

15. quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam et fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter bestias

16. tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus Deus quia nec filios nec filias liberabunt sed ipsi soli liberabuntur terra autem desolabitur

17. vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio transi per terram et interfecero de ea hominem et jumentum

18. et tres viri isti fuerint in medio ejus vivo ego dicit Dominus Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur

19. si autem et pestilentiam inmisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex ea hominem et jumentum

20. et Nœ et Danihel et Job fuerint in medio ejus vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas

21. quoniam hæc dicit Dominus Deus quod si et quattuor judicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus

22. tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus quæ inportavi super eam

23. et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quæ feci in ea ait Dominus Deus



Livros sugeridos


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.