1. et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quæ respicit solis ortum et ecce in introitu portæ viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banajæ principes populi

2. dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista

3. dicentes nonne dudum ædificatæ sunt domus hæc est lebes nos autem carnes

4. idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis

5. et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere hæc dicit Dominus sic locuti estis domus Israël et cogitationes cordis vestri ego novi

6. plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias ejus interfectis

7. propterea hæc dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio ejus hii sunt carnes et hæc est lebes et educam vos de medio ejus

8. gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus

9. et eiciam vos de medio ejus daboque vos in manu hostium et faciam in vobis judicia

10. gladio cadetis in finibus Israël judicabo vos et scietis quia ego Dominus

11. hæc non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio ejus in carnes in finibus Israël judicabo vos

12. et scietis quia ego Dominus qui in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati

13. et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banajæ mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israël

14. et factum est verbum Domini ad me dicens

15. fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israël universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem

16. propterea hæc dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt

17. propterea loquere hæc dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israël

18. et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes ejus de illa

19. et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum

20. ut in præceptis meis ambulent et judicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum

21. quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus

22. et elevaverunt cherubin alas suas et rotæ cum eis et gloria Dei Israël erat super ea

23. et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis

24. et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram

25. et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.