1. et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea

2. et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo

3. cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius

4. et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriæ Domini

5. et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis

6. cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubin ingressus ille stetit juxta rotam

7. et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est

8. et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum

9. et vidi et ecce quattuor rotæ juxta cherubin rota una juxta cherub unum et rota alia juxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti

10. et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotæ

11. cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat sequebantur et ceteræ nec convertebantur

12. et omne corpus earum et colla et manus et pinnæ et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum

13. et rotas istas vocavit volubiles audiente me

14. quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilæ

15. et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram juxta flumen Chobar

16. cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotæ juxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotæ sed et ipsæ juxta erant

17. stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitæ erat in eis

18. et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin

19. et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotæ quoque subsecutæ sunt et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis et gloria Dei Israël erat super ea

20. ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent

21. quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alæ uni et similitudo manus hominis sub alis eorum

22. et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi





"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina