1. et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar aperti sunt cæli et vidi visiones Dei

2. in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin

3. factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum ibi manus Domini

4. et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu ejus et de medio ejus quasi species electri id est de medio ignis

5. et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis

6. et quattuor facies uni et quattuor pinnæ uni

7. et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintillæ quasi aspectus æris candentis

8. et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant

9. junctæque erant pinnæ eorum alterius ad alterum non revertebantur cum incederent sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur

10. similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilæ ipsorum quattuor

11. et facies eorum et pinnæ eorum extentæ desuper duæ pinnæ singulorum jungebantur et duæ tegebant corpora eorum

12. et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent

13. et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum hæc erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens

14. et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis

15. cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram juxta animalia habens quattuor facies

16. et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ

17. per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur cum ambularent

18. statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor

19. cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotæ juxta ea et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotæ

20. quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotæ pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitæ erat in rotis

21. cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotæ sequentes ea quia spiritus vitæ erat in rotis

22. et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum desuper

23. sub firmamento autem pinnæ eorum rectæ alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur

24. et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnæ eorum

25. nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum stabant et submittebant alas suas

26. et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper

27. et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum a lumbis ejus et desuper et a lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu

28. velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ hic erat aspectus splendoris per gyrum



Livros sugeridos


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.