1. Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens, brevi sermone comprehendit summatimque perstringens, ait

2. Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti caëli pugnabant in mari magno.

3. Et quattuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.

4. Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ aspiciebam donec evulsæ sunt alæ eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei.

5. Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei Surge, comede carnes plurimas.

6. Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.

7. Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

8. Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

9. Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammæ ignis rotæ eius ignis accensus.

10. Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei iudicium sedit, et libri aperti sunt.

11. Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni

12. aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus, et tempus.

13. Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caëli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum.

14. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient potestas eius, potestas æterna, quæ non auferetur et regnum eius, quod non corrumpetur.

15. Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

16. Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me

17. Hæ quattuor bestiæ magnæ quattuor sunt regna, quæ consurgent de terra.

18. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.

19. Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis dentes et ungues eius ferrei comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat

20. et de cornibus decem, quæ habebat in capite et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris.

21. Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,

22. donec venit antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

23. Et sic ait Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.

24. Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.

25. Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

26. Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.

27. Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne caëlum, detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

28. Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi.



Livros sugeridos


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.