1. Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.

2. Præcepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius, et concubinæ.

3. Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubinæ illius.

4. Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos.

5. In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ et rex aspiciebat articulos manus scribentis.

6. Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad seinvicem collidebantur.

7. Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.

8. Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.

9. Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est. sed et optimates eius turbabantur.

10. Regina autem pro re, quæ acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est et proloquens ait Rex in æternum vive non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.

11. Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex

12. quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.

13. Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem præfatus rex ait Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudæ, quem adduxit pater meus rex de Iudæa?

14. Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.

15. Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.

16. Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere, et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.

17. Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi.

18. O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

19. Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum quos volebat, interficiebat et quos volebat, percutiebat et quos volebat, exaltabat et quos volebat, humiliabat.

20. Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est

21. et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius fœnum quoque ut bos comedebat, et rore caëli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.

22. Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia

23. sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.

24. Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc, quod exaratum est.

25. Hæc est autem scriptura, quæ digesta est MANE, THECEL, PHARES.

26. Et hæc est interpretatio sermonis. MANE numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.

27. THECEL appensus es in statera, et inventus es minus habens.

28. PHARES divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.

29. Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.

30. Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.

31. Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos.



Livros sugeridos


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.