1. vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit

2. si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad cælum inde detraham eos

3. et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos

4. et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum

5. et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut fluvius Ægypti

6. qui ædificat in cælo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terræ Dominus nomen ejus

7. numquid non ut filii Æthiopum vos estis mihi filii Israël ait Dominus numquid non Israël ascendere feci de terra Ægypti et Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene

8. ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram illud a facie terræ verumtamen conterens non conteram domum Jacob dicit Dominus

9. ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum Israël sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram

10. in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt non adpropinquabit et non veniet super nos malum

11. in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reædificabo aperturas murorum ejus et ea quæ corruerant instaurabo et reædificabo eum sicut diebus antiquis

12. ut possideant reliquias Idumeæ et omnes nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens hæc

13. ecce dies veniunt dicit Dominus et conprehendet arator messorem et calcator uvæ mittentem semen et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt

14. et convertam captivitatem populi mei Israël et ædificabunt civitates desertas et habitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum

15. et plantabo eos super humum suam et non evellam eos ultra de terra sua quam dedi eis dicit Dominus Deus tuus



Livros sugeridos


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.