1. væ qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariæ optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israël

2. transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quæque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est

3. qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis

4. qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti

5. qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici

6. bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Joseph

7. quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium

8. juravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Jacob et domos ejus odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis

9. quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur

10. et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te

11. et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini

12. quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum majorem ruinis et domum minorem scissionibus

13. numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem judicium et fructum justitiæ in absinthium

14. qui lætamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua

15. ecce enim suscitabo super vos domus Israël dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti



Livros sugeridos


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.