1. verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuæ quæ vidit super Israël in diebus Oziæ regis Juda et in diebus Hieroboam filii Joas regis Israël ante duos annos terræmotus

2. et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli

3. hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad

4. et mittam ignem in domum Azaël et devorabit domos Benadad

5. et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriæ Cyrenen dicit Dominus

6. hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Gazæ et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea

7. et mittam ignem in murum Gazæ et devorabit ædes ejus

8. et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus

9. hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati fœderis fratrum

10. et emittam ignem in murum Tyri et devorabit ædes ejus

11. hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam ejus et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem

12. mittam ignem in Theman et devorabit ædes Bosræ

13. hæc dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum

14. et succendam ignem in muro Rabbæ et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis

15. et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes ejus simul dicit Dominus



Livros sugeridos


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.