1. in die vicesima et quarta mensis in sexto mense in anno secundo Darii regis

2. in septimo mense vicesima et prima mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetæ dicens

3. loquere ad Zorobabel filium Salathihel ducem Juda et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum et ad reliquos populi dicens

4. quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris

5. et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Jesu fili Josedech sacerdos magne et confortare omnis popule terræ dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum

6. verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere

7. quia hæc dicit Dominus exercituum adhuc unum modicum est et ego commovebo cælum et terram et mare et aridam

8. et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria dicit Dominus exercituum

9. meum est argentum et meum est aurum dicit Dominus exercituum

10. magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ dicit Dominus exercituum et in loco isto dabo pacem dicit Dominus exercituum

11. in vicesima et quarta noni mensis in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Aggeum prophetam dicens

12. hæc dicit Dominus exercituum interroga sacerdotes legem dicens

13. si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate ejus panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non

14. et dixit Aggeus si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his numquid contaminabitur et responderunt sacerdotes et dixerunt contaminabitur

15. et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quæ obtulerint ibi contaminata erunt

16. et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini

17. cum accederetis ad acervum viginti modiorum et fierent decem intraretis ad torcular ut exprimeretis quinquaginta lagœnas et fiebant viginti

18. percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus

19. ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum

20. numquid jam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivæ non floruit ex die ista benedicam

21. et factum est verbum Domini secundo ad Aggeum in vicesima et quarta mensis dicens

22. loquere ad Zorobabel ducem Juda dicens ego movebo cælum pariter et terram

23. et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium et subvertam quadrigam et ascensorem ejus et descendent equi et ascensores eorum vir in gladio fratris sui

24. in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum



Livros sugeridos


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.