1. in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetæ ad Zorobabel filium Salathihel ducem Juda et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum dicens

2. hæc ait Dominus exercituum dicens populus iste dicit nondum venit tempus domus Domini ædificandæ

3. et factum est verbum Domini in manu Aggei prophetæ dicens

4. numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis et domus ista deserta

5. et nunc hæc dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

6. seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum

7. hæc dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

8. ascendite in montem portate lignum et ædificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor dicit Dominus

9. respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam

10. propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum

11. et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quæcumque profert humus et super homines et super jumenta et super omnem laborem manuum

12. et audivit Zorobabel filius Salathihel et Jesus filius Josedech sacerdos magnus et omnes reliquiæ populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetæ sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini

13. et dixit Aggeus nuntius Domini de nuntiis Domini populo dicens ego vobiscum dicit Dominus

14. et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Juda et spiritum Jesu filii Josedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui



Livros sugeridos


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.