1. tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem æstimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea

2. si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiæ tuæ

3. tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas

4. scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima ejus

5. et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cujus adiuramentum spernere non possum

6. tunc Rafaël adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam

7. indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ omnia quæ gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias

8. cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum

9. et dixit benedicat te Dominus Deus Israël quia filius es viri optimi et justi et timentis Deum et elemosynas facientis

10. et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros

11. et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum

12. cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant





“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina