1. Deus parentum et Domine misericordiæ tuæ qui fecisti omnia verbo tuo

2. et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturæ quæ a te facta est

3. ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia et in directione cordis judicium judicet

4. da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis

5. quoniam ego servus tuus et filius ancillæ tuæ sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum judicii et legum

6. et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur

7. tu me elegisti regem populo tuo et judicem filiorum tuorum et filiarum

8. dixisti ædificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuæ aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio

9. et tecum sapientia quæ novit opera tua quæ et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in præceptis tuis

10. mitte illam de sanctis cælis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuæ ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te

11. scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia

12. et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum juste et ero dignus sedium patris mei

13. quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus

14. cogitationes enim mortalium timidæ et incertæ providentiæ nostræ

15. corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem

16. et difficile æstimamus quæ in terra sunt et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore quæ in cælis sunt autem quis investigavit

17. sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis

18. et sic correctæ sunt semitæ eorum qui in terris sunt et quæ tibi placent didicerunt homines

19. et per sapientiam sanati sunt





“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina