1. tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia

2. etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati

3. nosse enim te consummata justitia est et scire justitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis

4. non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio nec umbra picturæ labor sine fructu effigies sculpta per varios colores

5. cujus aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima

6. malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt

7. sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa similiter et quæ his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus judex est figulus

8. et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animæ quem habebat

9. sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et ærarios imitatur et gloriam præfert quoniam res supervacuas fingit

10. cinis est cor ejus et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius

11. quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quæ operatur et qui insuflavit spiritum vitalem

12. sed æstimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitæ conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere

13. hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit

14. omnes enim insipientes et infelices supra modum animæ superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi

15. quoniam omnia idola nationum æstimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum

16. homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere

17. cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam

18. sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora

19. sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem ejus



Livros sugeridos


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.