1. postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quæram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi

2. Booz iste cujus puellis in agro juncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat

3. lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit

4. quando autem jerit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi jacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas

5. quæ respondit quicquid præceperis faciam

6. descenditque in aream et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus

7. cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus ejus pallio se projecit

8. et ecce nocte jam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem jacentem ad pedes suos

9. et ait illi quæ es illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es

10. et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta juvenes pauperes sive divites

11. noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis

12. nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior

13. quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis jure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane

14. dormivit itaque ad pedes ejus usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris

15. et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quæ portans ingressa est civitatem

16. et venit ad socrum suam quæ dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quæ sibi fecisset homo

17. et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuam

18. dixitque Nœmi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est



Livros sugeridos


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.