1. erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum nomine Booz

2. dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si jubes vadam in agrum et colligam spicas quæ metentium fugerint manus ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi

3. abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech

4. et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus

5. dixitque Booz juveni qui messoribus præerat cujus est hæc puella

6. qui respondit hæc est Moabitis quæ venit cum Nœmi de regione moabitide

7. et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum quidem domum reversa est

8. et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco sed jungere puellis meis

9. et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt

10. quæ cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem

11. cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas

12. reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël ad quem venisti et sub cujus confugisti alas

13. quæ ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillæ tuæ quæ non sum similis unius puellarum tuarum

14. dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias

15. atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret præcepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam

16. et de vestris quoque manipulis proicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat

17. collegit ergo in agro usque ad vesperam et quæ collegerat virga cædens et excutiens invenit hordei quasi œphi mensuram id est tres modios

18. quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suæ insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat

19. dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur

20. cui respondit Nœmi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam præbuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo

21. et Ruth hoc quoque inquit præcepit mihi ut tamdiu messoribus ejus jungerer donec omnes segetes meterentur

22. cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis ejus exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi

23. juncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur



Livros sugeridos


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.