1. quando domus ædificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra

2. cantate Domino benedicite nomini ejus adnuntiate diem de die salutare ejus

3. adnuntiate inter gentes gloriam ejus in omnibus populis mirabilia ejus

4. quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos

5. quoniam omnes dii gentium dæmonia at vero Dominus cælos fecit

6. confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus

7. adferte Domino patriæ gentium adferte Domino gloriam et honorem

8. adferte Domino gloriam nomini ejus tollite hostias et introite in atria ejus

9. adorate Dominum in atrio sancto ejus commoveatur a facie ejus universa terra

10. dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur judicabit populos in æquitate

11. lætentur cæli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo ejus

12. gaudebunt campi et omnia quæ in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum

13. a facie Domini quia venit quoniam venit judicare terram judicabit orbem terræ in æquitate et populos in veritate sua





“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina