1. in finem pro torcularibus filiis Core psalmus

2. quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum

3. concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum

4. etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus

5. beati qui habitant in domo tua in sæcula sæculorum laudabunt te diapsalma

6. beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit

7. in valle lacrimarum in loco quem posuit

8. etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion

9. Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Jacob diapsalma

10. protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui

11. quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum

12. quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

13. non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te



Livros sugeridos


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.