1. in finem pro torcularibus psalmus David

2. Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super cælos

3. ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem

4. quoniam videbo cælos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quæ tu fundasti

5. quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum

6. minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum

7. et constituisti eum super opera manuum tuarum

8. omnia subiecisti sub pedibus ejus oves et boves universas insuper et pecora campi

9. volucres cæli et pisces maris qui perambulant semitas maris

10. Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra



Livros sugeridos


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.