1. psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam

2. posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli carnes sanctorum tuorum bestiis terræ

3. effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

4. facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt

5. usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus

6. effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt

7. quia comederunt Jacob et locum ejus desolaverunt

8. ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiæ tuæ quia pauperes facti sumus nimis

9. adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum

10. ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

11. intrœat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum

12. et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine

13. nos autem populus tuus et oves pascuæ tuæ confitebimur tibi in sæculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam



Livros sugeridos


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.