1. in finem pro his qui commutabuntur David

2. salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam

3. infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me

4. laboravi clamans raucæ factæ sunt fauces meæ defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum

5. multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quæ non rapui tunc exsolvebam

6. Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita

7. non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quærunt te Deus Israël

8. quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam

9. extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meæ

10. quoniam zelus domus tuæ comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me

11. et operui in jejunio animam meam et factum est in obprobrium mihi

12. et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam

13. adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum

14. ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiæ tuæ exaudi me in veritate salutis tuæ

15. eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum

16. non me demergat tempestas aquæ neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum

17. exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me

18. et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me

19. intende animæ meæ et libera eam propter inimicos meos eripe me

20. tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam

21. in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

22. et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto

23. fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum

24. obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

25. effunde super eos iram tuam et furor iræ tuæ conprehendat eos

26. fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet

27. quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt

28. adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitia tua

29. deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur

30. ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me

31. laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude

32. et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas

33. videant pauperes et lætentur quærite Deum et vivet anima vestra

34. quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit

35. laudent illum cæli et terra mare et omnia reptilia in eis

36. quoniam Deus salvam faciet Sion et ædificabuntur civitates Judææ et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam

37. et semen servorum ejus possidebunt eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea



Livros sugeridos


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.