1. in finem canticum psalmi resurrectionis jubilate Deo omnis terra

2. psalmum dicite nomini ejus date gloriam laudi ejus

3. dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui

4. omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma

5. venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum

6. qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi lætabimur in ipso

7. qui dominatur in virtute sua in æternum oculi ejus super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma

8. benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis ejus

9. qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos

10. quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum

11. induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro

12. inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

13. introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea

14. quæ distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea

15. holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma

16. venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animæ meæ

17. ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea

18. iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus

19. propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meæ

20. benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me



Livros sugeridos


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.