1. in finem in carminibus pro octava psalmus David

2. Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

3. miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea

4. et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo

5. convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam

6. quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi

7. laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo

8. turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos

9. discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei

10. exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit

11. erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter



Livros sugeridos


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.