1. in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth

2. miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me

3. conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me

4. ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo

5. in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro

6. tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum

7. inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam

8. pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus

9. vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua

10. tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es

11. in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo

12. in me sunt Deus vota tua quæ reddam laudationes tibi

13. quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium



Livros sugeridos


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.