1. in finem filiis Core psalmus

2. audite hæc omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem

3. quique terriginæ et filii hominum in unum dives et pauper

4. os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam

5. inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam

6. cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me

7. qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur

8. frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam

9. et pretium redemptionis animæ suæ et laboravit in æternum

10. et vivet adhuc in finem

11. non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas

12. et sepulchra eorum domus illorum in æternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis

13. et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis

14. hæc via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma

15. sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum justi in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum

16. verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma

17. ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus

18. quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo pone gloria ejus

19. quia anima ejus in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei

20. introibit usque in progenies patrum suorum usque in æternum non videbit lumen

21. homo in honore cum esset non intellexit conparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis



Livros sugeridos


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.