1. in finem David psalmus

2. expectans expectavi Dominum et intendit mihi

3. et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos

4. et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

5. beatus vir cujus est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas

6. multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum

7. sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti

8. tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me

9. ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei

10. adnuntiavi justitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti

11. justitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo

12. tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me

13. quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meæ et non potui ut viderem multiplicatæ sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me

14. conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice

15. confundantur et revereantur simul qui quærunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala

16. ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge

17. exultent et lætentur super te omnes quærentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum

18. ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris



Livros sugeridos


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.