1. psalmus David in rememorationem de sabbato

2. Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

3. quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi et confirmasti super me manum tuam

4. non est sanitas carni meæ a facie iræ tuæ non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum

5. quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum sicut onus grave gravatæ sunt super me

6. putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ

7. miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar

8. quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea

9. adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

10. Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

11. cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum

12. amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui juxta me erant de longe steterunt

13. et vim faciebant qui quærebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur

14. ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum

15. et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones

16. quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus

17. quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt

18. quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper

19. quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et cogitabo pro peccato meo

20. inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique

21. qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem

22. non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me

23. intende in adiutorium meum Domine salutis meæ





“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina