1. in finem servo Domini David

2. dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos ejus

3. quoniam dolose egit in conspectu ejus ut inveniatur iniquitas ejus ad odium

4. verba oris ejus iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret

5. iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viæ non bonæ malitiam autem non odivit

6. Domine in cælo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes

7. justitia tua sicut montes Dei judicia tua abyssus multa homines et jumenta salvabis Domine

8. quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt

9. inebriabuntur ab ubertate domus tuæ et torrente voluntatis tuæ potabis eos

10. quoniam apud te fons vitæ in lumine tuo videbimus lumen

11. prætende misericordiam tuam scientibus te et justitiam tuam his qui recto sunt corde

12. non veniat mihi pes superbiæ et manus peccatoris non moveat me

13. ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare



Livros sugeridos


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.