1. David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit

2. benedicam Dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo

3. in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et lætentur

4. magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen ejus in id ipsum

5. exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me

6. accedite ad eum et inluminamini et facies vestræ non confundentur

7. iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum

8. vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos

9. gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo

10. timete Dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum

11. divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma

12. venite filii audite me timorem Domini docebo vos

13. quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos

14. prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum

15. deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam

16. oculi Domini super justos et aures ejus in precem eorum

17. facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum

18. clamaverunt justi et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos

19. juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit

20. multæ tribulationes justorum et de omnibus his liberavit eos

21. Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur

22. mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent

23. redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum



Livros sugeridos


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.