1. David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitæ meæ a quo trepidabo

2. dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt

3. si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me prœlium in hoc ego sperabo

4. unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitæ meæ ut videam voluntatem Domini et visitem templum ejus

5. quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui

6. in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino

7. exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me

8. tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram

9. ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus

10. quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me

11. legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos

12. ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi

13. credo videre bona Domini in terra viventium

14. expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum



Livros sugeridos


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.