1. psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

2. adstiterunt reges terræ et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum ejus diapsalma

3. disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis jugum ipsorum

4. qui habitat in cælis inridebit eos et Dominus subsannabit eos

5. tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos

6. ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus prædicans præceptum ejus

7. Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

8. postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terræ

9. reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos

10. et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram

11. servite Domino in timore et exultate ei in tremore

12. adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via justa

13. cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo



Livros sugeridos


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.