1. alleluja laudate Dominum de cælis laudate eum in excelsis

2. laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus

3. laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellæ et lumen

4. laudate eum cæli cælorum et aqua quæ super cælum est

5. laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt

6. statuit ea in sæculum et in sæculum sæculi præceptum posuit et non præteribit

7. laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

8. ignis grando nix glacies spiritus procellarum quæ faciunt verbum ejus

9. montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri

10. bestiæ et universa pecora serpentes et volucres pinnatæ

11. reges terræ et omnes populi principes et omnes judices terræ

12. juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen Domini

13. quia exaltatum est nomen ejus solius

14. confessio ejus super cælum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israël populo adpropinquanti sibi



Livros sugeridos


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.