aaaaa

1. psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo

2. qui ingreditur sine macula et operatur justitiam

3. qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos

4. ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus timentes autem Dominum glorificat qui jurat proximo suo et non decipit

5. qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit hæc non movebitur in æternum




“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina