1. ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi

2. adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum

3. in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute

4. confiteantur tibi Domine omnes reges terræ quia audierunt omnia verba oris tui

5. et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini

6. quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit

7. si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua

8. Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in sæculum opera manuum tuarum ne dispicias



Livros sugeridos


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.