1. canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis ejus

2. sicut juravit Domino votum vovit Deo Jacob

3. si introjero in tabernaculum domus meæ si ascendero in lectum strati mei

4. si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem

5. et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Jacob

6. ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvæ

7. introibimus in tabernacula ejus adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus

8. surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuæ

9. sacerdotes tui induentur justitia et sancti tui exultabunt

10. propter David servum tuum non avertas faciem christi tui

11. juravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

12. si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea hæc quæ docebo eos et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam

13. quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi

14. hæc requies mea in sæculum sæculi hic habitabo quoniam elegi eam

15. viduam ejus benedicens benedicam pauperes ejus saturabo panibus

16. sacerdotes ejus induam salutari et sancti ejus exultatione exultabunt

17. illic producam cornu David paravi lucernam christo meo

18. inimicos ejus induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea



Livros sugeridos


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.