1. canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati

2. tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis

3. magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus lætantes

4. converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro

5. qui seminant in lacrimis in exultatione metent

6. euntes ibant et flebant portantes semina sua

7. venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos



Livros sugeridos


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.