1. alleluja confitemini Domino quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia ejus

2. dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos

3. a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari

4. erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt

5. esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit

6. et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos

7. et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis

8. confiteantur Domino misericordiæ ejus et mirabilia ejus filiis hominum

9. quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis

10. sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro

11. quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt

12. et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret

13. et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

14. et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

15. confiteantur Domino misericordiæ ejus et mirabilia ejus filiis hominum

16. quia contrivit portas æreas et vectes ferreos confregit

17. suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt

18. omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis

19. et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

20. misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum

21. confiteantur Domino misericordiæ ejus et mirabilia ejus filiis hominum

22. et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera ejus in exultatione

23. qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis

24. ipsi viderunt opera Domini et mirabilia ejus in profundo

25. dixit et stetit spiritus procellæ et exaltati sunt fluctus ejus

26. ascendunt usque ad cælos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat

27. turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est

28. et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos

29. et statuit procellam ejus in auram et siluerunt fluctus ejus

30. et lætati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum

31. confiteantur Domino misericordiæ ejus et mirabilia ejus filiis hominum

32. exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum

33. posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim

34. terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea

35. posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum

36. et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis

37. et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis

38. et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et jumenta eorum non minoravit

39. et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore

40. effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via

41. et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias

42. videbunt recti et lætabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum

43. quis sapiens et custodiet hæc et intellegent misericordias Domini





“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina